Pagina:Werkecarlf03gausrich.djvu/60

Haec pagina emendata est

At seposita tali argumentatione, quam ad instar art. 6 a petitione principii proficisci manifestum est, statim ad demonstrationem stabilem theorematis art. 12 explicandam progredimur.

14.

Determinans functionis erit productum ex omnibus differentiis inter binas , quarum differentiarum multitudo est

Hic numerus itaque indicat ordinem determinantis functionis respectu indeterminatae Determinans functionis quidem ad eundem ordinem pertinebit: contra determinans functionis utique ad ordinem inferiorem pertinere potest, quoties scilicet quidam coëfficientes inde ab altissima potestate ipsius evanescunt. Nostrum iam est demonstrare, in determinante functionis omnes certo coëfficientes evanescere non posse.

Propius considerando differentias illas, quarum productum est determinans functionis deprehendemus, partem ex ipsis (puta differentias inter binas tales, quae elementum commune habent) suppeditare

e reliquis vero (puta e differentiis inter binas tales, quarum elementa diversa sunt) oriri
Productum prius factorem unumquemque manifesto vicibus continebit, quemvis factorem autem vicibus, unde facile concludimus, hocce productum fieri
Quodsi ita productum posterius per designamus, determinans functionis erit
Denotando porro per functionem indeterminatarum etc. eam, quae transit in per substitutiones etc., nec non per