(VI)
Combinatio reliquarum easdem produceret. His denique adiungimus tres sequentes:
(VII)
quae facile ex aequationibus III derivantur; e.g. secunda, quinta et octava suppeditant:
Manifesto hae quoque aequationes ab exclusione valoris sunt dependentes[1]
Quoniam, ut iam supra monuimus, omnes coëfficientes etc. per eundem factorem multiplicare licet, unde valor ipsius per quadratum eiusdem factoris multiplicatus prodibit, abhinc semper supponemus
quo pacto necessario quoque erit vel vel Patet itaque, novem coëfficientes etc., inter quos sex aequationes conditionales adsunt, ad tres quantitates ab invicem independentes reducibiles esse debere, quod quidem commodissime per tres angulos sequenti modo efficitur:
- ↑ Forsan haud superfluum erit monere, nos analysin praecedentem consulto elegisse atque alii derivationi relationum III-VII praetulisse, quae quamquam aliquantulum elegantior videretur, tamen, accurate examinata, quibusdam dubiis obnoxia inventa est, quae non sine ambagibus removere licuisset.