6.
Functiones praecedentes sunt algebraicae atque transscendentes a logarithmis circuloque pendentes. Neutiquam vero harum caussa disquisitionem nostram generalem suscipimus, sed potius in gratiam theoriae functionum transscendentium altiorum promovendae, quarum genus amplissimum series nostra complectitur. Huc, inter infinita alia, pertinent coëfficientes ex evolutione functionis in seriem secundum cosinus angulorum etc. progredientem orti, de quibus in specie alia occasione fusius agemus. Ad formam seriei nostrae autem illi coëfficientes pluribus modis reduci possunt. Scilicet statuendo
etc.
habemus primo
etc.
Si enim consideratur tamquam productum ex in (designante quantitatem , fit aequalis producto
Quod productum quum identicum esse debeat cum
valores supra dati sponte prodeunt.
Porro habemus secundo