Pagina:Werkecarlf03gausrich.djvu/139

Haec pagina emendata est
DISQUISITIONES GENERALES
CIRCA SERIEM INFINITAM
PARS PRIOR.





INTRODUCTIO.
1.

Series, quam in hac commentatione perscrutari suscipimus, tamquam functio quatuor quantitatum spectari potest, quas ipsius elementa vocabimus, ordine suo elementum primum secundum tertium quartum distinguentes. Manifesto elementum primum cum secundo permutare licet: quodsi itaque brevitatis caussa seriem nostram hoc signo denotamus, habebimus

2.

Tribuendo elementis valores determinatus, series nostra in functionem unicae variabilis transit, quae manifesto post terminum vel abrumpitur, si vel est numerus integer negativus, in casibus reliquis vero in infinitum excurrit. In casu priori series exhibet functionem algebraicam rationalem, in posteriori autem plerumque functionem transscendentem. Elementum tertium debet esse neque numerus negativus integer neque ne ad terminos infinite magnos delabamur.