Pagina:Werkecarlf02gausrich.djvu/82

Haec pagina emendata est

Hinc omnes propositiones praecedentes sponte demanant.

Ceterum sicuti hic numeri , , in quatuor classes distributi sunt, quarum complexus per , , , designamus, ita quemvis integrum per non divisibilem, ad normam ipsius residui minimi secundum modulum , alicui harum classium adnumerare licebit.

9.

Denotabimus per residuum minimum potestatis secundum modulum , unde quum fiat (Disquis. Arithm. art. 62), patet, characterem hic idem significare quod in art. 6. Potestas itaque, denotante integrum positivum, congrua erit secundum modulum numero , , , , prout formae , , , resp., sive prout residuum minimum ipsius in , , , resp. reperitur. Hinc nanciscimur criterium persimplex ad diiudicandum, ad quam classem numerus datus per non divisibilis referendus sit; pertinebit scilicet ad , , vel , prout potestas secundum modulum numero , , vel congrua evadit.

Tamquam corollarium hinc sequitur, semper ad classem referri, quoties sit formae , ad classem vero, quoties sit formae . Demonstratio huius theorematis a theoria residuorum potestatum independens ex iis, quae in Disquisitionibus Arithmeticis art. 115, III docuimus, facile adornari potest.

10.

Quum omnes radices primitivae pro modulo prodeant e residuis potestatum , accipiendo pro omnes numeros ad primos, facile perspicitur, illas inter complexus et aequaliter dispertitas fore, basi semper in contenta. Quodsi loco numeri radix alia primitiva e complexu pro basi accipitur, classificatio eadem manebit; si vero radix primitiva e complexu tamquam basis adoptatur, classes et inter se permutabuntur.