Pagina:Werkecarlf02gausrich.djvu/33

Haec pagina emendata est

rorum , . In casu nostro, ubi et supponuntur inter se primi, commode dici potest radix propria aequationis : contra in casu altero, ubi et haberent divisorem communem (maximum) , vocaretur radix impropria illius aequationis, manifesto autem tunc eadem foret radix propria aequationis . Radix impropria simplicissima est unitas, in eoque casu, ubi est numerus primus, impropriae aliae omnino non dabuntur.

12.

Quodsi iam statuimus

patet fieri , adeoque esse partem realem ipsius , atque prodire ex parte imaginaria ipsius factore suppresso. Totum itaque negotium reducitur ad inventionem summae : ad hunc finem vel series in art. 6 considerata, vel ea quam in art. 9 summare docuimus, adhiberi potest, prior tamen minus idonea est in casu eo, ubi est numerus par. Nihilominus lectoribus gratum fore speramus, si casum eum, ubi impar est, secundum methodum duplicem tractemus.

Supponamus itaque primo, esse numerum imparem, designare radicem propriam aequationis quamcunque, et in functione statui , atque . Hinc patet fieri

usque ad
(Haud superfluum erit monere, has aequationes eatenus tantum valere, quatenus supponitur radix propria: si enim esset radix impropria, in quibusdam illarum fractionum numerator et denominator simul evanescerent, adeoque fractiones indeterminatae fierent).

Hinc deducimus aequationem sequentem