Pagina:Werkecarlf02gausrich.djvu/151

Haec pagina emendata est

Ceterum vel nobis non monentibus quisque facile intelliget, in repraesentatione figurata numerorum complexorum (vid. art. 39) numeros systematis intra quadratum contineri, cuius latera iungant puncta numeros , , , repraesentantia, et subdivisionem systematis respondere partitioni quadrati per rectas diagonales. Sed hocce loco ratiocinationibus pure arithmeticis uti maluimus, illustrationem per intuitionem figuratam lectori perito brevitatis caussa linquentes.

70.

Si quatuor numeri complexi , , , ita inter se nexi sunt, ut habeatur , , , atque primus ad complexum pertinere supponitur, reliqui , , resp. ad complexus , , pertinebunt. Statuendo enim , , , , , , , , invenitur

unde adiumento criteriorum theorematis veritas sponte demanat. Et quum rursus fiat , facile perspicietur, si supponatur pertinere ad , numeros , , pertinere resp. ad , , ; si ille ad , hos ad , , ; denique si ille ad , hos ad , , .

Simul hinc colligitur, in singulis complexibus , , , aeque multos numeros reperiri, puta .

71.

Theorema. Si denotante integrum per non divisibilem singuli numeri complexus per multiplicantur, productorumque residuis simpliciter minimis secun-