Pagina:Werkecarlf02gausrich.djvu/148

Haec pagina emendata est

Revocatis his modulis ad residua minima secundum modulum , videmus, eos, quibus respondet character , esse partim , partim ; eos, quorum character est , fieri vel , vel : eos, quorum character est , fieri vel , vel ; denique eos, quibus competit character , esse vel , vel . Ex hac itaque inductione colligimus, characterem numeri pro modulo, qui est numerus primus inter associatos primarius, identicum esse cum charactere huius ipsius numeri, dum , sive, quod eodem redit, tamquam modulus consideratur.

67.

Simili inductione circa alios numeros primos instituta, invenimus, numeros , , , etc. suppeditare theoremata ei similia, ad quod in art. 65 respectu numeri pervenimus; contra numeros , , , , etc. perinde se habere ut numerum . Inductio itaque perducit ad elegantissimum theorema, quod ad instar theoriae residuorum quadraticorum in arithmetica numerorum realium Theorema fundamentale theoriae residuorum biquadraticorum nuncupare liceat, scilicet:

Denotantibus , numeros primos diversos inter associatos suos primarios, i.e. secundum modulum unitati congruos, character biquadraticus numeri respectu moduli identicus erit cum charactere numeri respectu moduli , si vel uterque numerorum , , vel alteruter saltem, ad primum genus refertur, i.e. secundum modulum 4 unitati congruus est: contra characteres illi duabus unitatibus inter se different, si neuter numerorum , ad primum genus refertur, i.e. si uterque secundum modulum 4 congruus est numero .