Pagina:Werkecarlf02gausrich.djvu/147

Haec pagina emendata est

Revocatis singulis his modulis ad residua absolute minima secundum modulum , animadvertimus, omnes, quibus respondet character , esse ; eos, quibus character 1 respondet, ; eos, quorum character est 2, fieri ; denique omnes, quorum character est 3, fieri . At characteres numerorum , , , pro modulo ipsi sunt , , , resp.; quapropter in omnibus his 17 exemplis character numeri respectu moduli prioris generis , cum charactere huius numeri respectu moduli identicus est.

Perinde adiumento tabulae invenitur, respondere

Revocatis his modulis ad residua minima secundum modulum , omnia, quibus resp. characteres , , , respondent, congrua inveniuntur numeris , , , ; his vero ipsis numeris, si vice versa pro modulo adoptatur, competunt characteres , , , resp. Quapropter in omnibus his 19 exemplis character numeri respectu moduli secundi generis duabus unitatibus differt a charactere huius numeri respectu numeri pro modulo habiti.

Ceterum nullo negotio perspicitur, prorsus similia respectu numeri locum habitura esse.

66.

Pro numero distinctionem inter modulos primi generis et secundi omittimus, quum eventus doceat, illam hic superfluam esse. Respondet itaque