Pagina:Werkecarlf02gausrich.djvu/142

Haec pagina emendata est

Quum character numeri compositi aequalis sit (sive secundum modulum 4 congruus) aggregato characterum singulorum factorum, sufficit, si pro modulo dato characteres numerorum primorum assignare possumus. Porro quum characteres unitatum , , manifesto sint congrui numeris , , secundum modulum 4, etiam sufficiet, characteres numerorum inter associatos primariorum exhibuisse. Denique quam moduli secundum modulum congrui eundem characterem habeant, sufficit, characteres talium numerorum in tabulam recipere, qui continentur in systemate residuorum absolute minimorum. Praeterea per ratiocinium simile ut in art. 58 demonstratur, si pro modulo character numeri sit , pro modulo autem sit character numeri , semper esse , sive per 4 divisibilem: quapropter sufficit, in tabulam recipere modulos, in quibus est vel vel positivus.

Ita e.g. si quaeritur character numeri respectu moduli , substituimus loco horum numerorum hosce , ; dein determinamus (art. 43) residuum absolute minimum numeri secundum modulum , quod fit ; quare quum pro modulo character ipsius sit , character numeri autem, ex tabula, , erit sive character numeri pro modulo , et proin per observationem ultimam etiam character numeri pro modulo . Perinde si quaeritur character numeri respectu moduli , illius residuum absolute minimum resolvitur in factores , , , quibus respondent characteres , , , unde character quaesitus erit sive ; idem character etiam numero respectu moduli tribuendus est.