Pagina:Werkecarlf02gausrich.djvu/138

Haec pagina emendata est
58.

Quum diiudicatio characteris numeri compositi, utrum sit residuum quadraticum an non-residuum, pendeat a characteribus factorum, manifesto sufficiet, si evolutionem criteriorum ad distinguendos modulos, pro quibus numerus datus sit residuum quadraticum, ab iis, pro quibus sit non-residuum, ad tales valores ipsius limitemus, qui sint numeri primi, insuperque inter associatos primarii. In qua investigatione inductio protinus theoremata maxime elegantia suppeditat.

Incipiamus a numero , qui invenitur esse residuum quadraticum modulorum
, , , , , , , , , etc.
non-residuum quadraticum autem sequentium
, , , , , , , , , , , , , , etc.

Si hunc conspectum, in quo semper e quaternis modulis associatis primarium apposuimus, attente examinamus, facile animadvertimus, modulos in priori classe omnes esse tales, pro quibus fiat , in posteriori vero tales, pro quibus . Manifesto hoc criterium, si loco moduli primarii adoptamus associatum , ita immutari debet, ut pro modulis prioris classis sit , pro modulis posterioris . Quare, siquidem inductio non fefellerit, generaliter, designante numerum primum, in quo impar, par, fit eius residuum quadraticum vel non-residuum quadraticum, prout , vel .

Pro numero eadem regula valet, quae pro . Contra considerando tamquam productum ex in , manifestum est, numero eundem characterem competere, qui tribuendus sit ipsi , quoties sit pariter par, oppositum autem, quoties sit impariter par, unde facile colligitur, esse residuum quadraticum numeri primi , quoties sit , nonresiduum autem, quoties habeatur , semper supponendo, esse imparem, parem.

Ceterum haec secunda propositio e priori etiam deduci potest adiumento theorematis generalioris, quod ita enunciamus: