Pagina:Werkecarlf02gausrich.djvu/135

Haec pagina emendata est
Exemplum secundum

55.

Adiicimus circa radices primitivas et algorithmum indicum quasdam observationes, demonstrationibus propter facilitatem omissis.

I. Indices secundum modulum congrui in systemate dato residuis secundum modulum congruis respondent et vice versa.

II. Residua, quae respondent indicibus ad primis, etiam sunt radices primitivae et vice versa.

III. Si accepta radice primitiva pro basi, radicis alius primitivae index est , et vice versa index ipsius , dum pro basi accipitur, erit ; et si iisdem positis indices cuiusdam alius numeri in his duobus systematibus resp. sunt , , erit , .

IV. Dum numeri , eorumque terni socii (tamquam nimis ieiuni) a modulis nobis considerandis excluduntur, restant numeri primi ii, quos in art. 34 tertio et quarto loco posuimus. Posteriorum normae erunt numeri primi reales formae ; priorum normae autem quadrata numerorum primorum realium imparium: in utroque igitur casu per divisibilis est.

V. Denotando indicem numeri per , erit , adeoque vel , vel : at quum index respondeat residuo , index numeri necessario debet esse .

VI. Perinde denotando per indicem numeri , erit , adeoque vel vel . Sed hic ambiguitas ab electione radicis primitivae pendet. Scilicet si radice primitiva pro basi ac-