annorum XIII et feminas XII, sponsalia vero in etate septennii contrahi possunt.
(49) Item alienas oves non copuletis matrimonialiter, quia pluries copulantur non copulandi et pericula gravia exinde oriuntur.
(50) Item peregrinos sacerdotes ad execucionem divinorum officiorum et cure pastoralis non assumatis, nisi fuerit cum litteris dimissorialibus et receptoriis.
(51) Item non permittantur clerici superpiliciati publice hostiatim ut consueverunt cum calice mendicare, quia id iuri contrarium et iniquum existit, legitur enim in canone dyaconi XCIII Di[1]: »mendicat infelix clericus in plateis et servili operi mancipatus publicum dari [264r] a quolibet petit elemosinam, qui ex eo magis despicitur a cunctis, quo misere[2] desolatus iuste putatur ad hanc ignominiam devenisse«.
(52) Item in primis missis novorum sacerdotum non permittentur fieri insolencie et dissoluciones correarum et cantilenarum inhonestarum.
(53) Item prohibeatis nocturnas correas precipue sabbativis diebus et in vigiliis sanctorum Johannis baptiste et Johannis et Pauli (23 i 25 czerwca), cum pluries fornicaciones, adulteria temporibus nocturnis et incestus commituntur.
(54) Item non audiatur missa presbiteri, qui concubinam tenet vel subintroductam mulierem, quia ipso facto excommunicatus est secundum statuta provincialia.
Pagina:Władysław Abraham - Najdawniejsze statuty synodalne.djvu/55
Haec pagina emendata est