Pagina:Władysław Abraham - Najdawniejsze statuty synodalne.djvu/26

Haec pagina emendata est

     17. Item quia propter benedictionem panum seu placentarum in festo pasche, quas presbyteri faciunt in domibus laicorum, multe negligencie tam in divinis officiis, quam[1] in procurando[2][3] Christifidelibus sacramento Eukaristie[4] committuntur[5], statuimus, quod de cetero nullus presbiterorum in domibus laicorum huiusmodi panes et placentas benedicere presumat, patronis duntaxat exceptis, et quibus commode poterint de ipsorum beneplacito[6] voluntatis, semper[7] adiecto, quod per hoc nulla[8] negligencia ut premissum est committatur.
     18. Item ut nullus clericorum de manu laica beneficium accipiat ita, ut in eo divina celebret officia ante episcopi confirmacionem, quia nisi assensus[9] episcopi affuerit, non poterit[10] absolvere vel ligare.
     19. Item ut[11] nullus laicus presumat intrusum ponere ad ecclesiam, qui intrusi nisi beneficia ipsa dimiserint infra unum mensem et percepta[12] restituerint[13] vel pro eis satisfecerint[14] cum effectu, sint excommunicati ipso facto, nec parochiani debent eis in aliquo obedire.
     20. Item nullus permutet vel resignet beneficium nisi in manibus nostris.
     21. Item nullus clericus recipiat decimam de manu laici, quo debetur[15] alteri ecclesie de iure. Contrarium faciens scienter sit excommunicatus ipso facto.
     22. Item ut[16] in ecclesia baptismus et Eukaristia sub diligenti custodia clavibus adhibitis teneantur et corporalia de subtili tela linea tantum, vasa ministerialia, palle et ornamenta ministrorum[17] munda sint et nitida et ut corporalia prius[18] manibus sacerdotis abluantur et postea tradantur[19] feminis ad lavandum[20].

     23. Item hinc infra tres menses quilibet plebanus et

  1. U. quam opuszczone.
  2. U. procurandis.
  3. P. in wtrącone.
  4. U. sacro Eukaristie sacramento.
  5. U. committantur.
  6. U. placita.
  7. U. hoc semper.
  8. U. multa.
  9. U. consensus.
  10. U. potest.
  11. U. ut opuszczone.
  12. P. precepta.
  13. P. restituerunt.
  14. P. satisfecerunt, U. satisfacerent.
  15. U. debet.
  16. U. ut opuszczone.
  17. U. ministeriorum.
  18. U. prius in.
  19. U. tradentur.
  20. U. abluendum.