Haec pagina emendata est
— 34 —
XXX.
Il Germanico di Villa Borghese
Agrippina virum demens cur luget ademptum,
Si vivum artificis reddidit ecce manus?
XXXI.
Le statue delle Muse, scoperte a Tivoli
Adspice: falce suâ subvertens omnia tempus
Erubuit natas tangere Mnemosynes.
XXXII.
Ermi greco-romani in Vaticano
Disjcetos italis campis, atque Hellade totâ
Hic nos excepit dextera Pontificum.
XXIII.
L’esistenza del vôto
Si fors quis censet, non esse in rebus Inane,
Inspiciat cerebrum, Septiciane, tuum.