Te audiunt, per te nihil esse ducunt
Gaudia secli.
Tu vides, quantis populum fidelem
Orcus obducat tenebris per orbem,
Et vides, Petri ut laniata navis
Fluctuat undis.
Carolus vivat, facito, rebelles
Proterat Christi; videat triumphi
Cum Patre, excelsa et Catharina prolem
Scandere currus.
Fac procul Mavors, procul hincque pestis,
Hinc fames, hinc sit procul ater Orcus,
Civium rixæ, procul hinc Mægera,
Sintque sorores.
Adsit at contra pietas superna,
Civium immensa huc bonitas, amorque,
Adsit una justitia, atque cultus
Religionis.
Huc fac, o Sancte, advenias, Secunde,
Asta fac noscat fore te secundum
Nemini, cum tu fueris Secundus,
Cuncta secundans.
Sis piis votis via lata, sis tu
Spes, et immensum populis levamen,
Fac tuum hic nocteis liceat, diesque
Poscere numen.
Pagina:Vita del glorioso martire s. Secondo (1823).djvu/52
Haec pagina emendata est
44