Pagina:Vita del glorioso martire s. Secondo (1823).djvu/34

Haec pagina emendata est
26

Quod si forte aliquis colere hæc simulacro negabat
Mox tradebatur turpiter ille neci.
Illo Faustinus perierunt, atque Jovita
Tempore martyrium passus uterque grave:
Sic Terdonensi post Martianus in Urbe,
Calocerus nostra sic et in Urbe perit.
Cumque illo dictus crudeli morte Secundus,
Sapricii jussu, hac cæsus in Urbe fuit,
Quum non posset eum vi cogere, ut ipse Deorum
Numen adoraret, desereretque Jesum.
Fecerat ante tamen miracula grandia vivus;
Qualia quotidie mortuus ipse facit.
Qui bonus Astensis patronus creditur Urbis,
Quam regere externo semper ab hoste solet.
Erga quem Sanctum mea me devotio fecit,
Nec pauca in laudem commemorare suam,
Quamvis a nostro videantur devia cæpto;
Sed mihi dei veniam, si sibi pauca dedi.