Pagina:Vita Sancti Severini.djvu/25

Haec pagina emendata est
29
VITA S. SEVERINI.

multa alia praeterire non posse locellum ligneum paraverunt, ut, cum praenuntiata populi transmigratio provenisset, praedictoris imperata complerent.

XLIV. Ferderuchus vero beati Severini morte comperta, pauper et impius, barbara cupiditate semper immanior, vestes pauperibus deputatas et alia nonnulla credidit auferenda. Cui sceleri sacrilegium copulans calicem argenteum ceteraque altaris ministeria praecepit auferri. Quae cum imposita essent sacris altaribus nec auderet directus vilicus ad tale facinus suas manus extendere, quendam militem, Avitianum nomine, compulit diripere memorata. Qui quamvis invitus praecepta perficiens, mox tamen incessabiliter vexatus omnium tremore membrorum daemonio quoque corripitur. Is ergo velociter consilio meliore correxit errata. Suscepto namque professionis sanctae proposito in insulae solitudine armis caelestibus mancipatus militiae commutavit officium. Ferderuchus autem immemor contestationis et praesagii sancti viri abrasis omnibus monasterii rebus parietes tantum, quos Danuvio non potuit transferre, dimisit. Sed mox in eum ultio denuntiata pervenit: nam intra mensis spatium a Frederico, fratris filio, interfectus praedam pariter amisit et vitam. Quapropter rex Odoacer Rugis intulit bellum. Quibus etiam devictis et Frederico fugato, patre quoque Feva capto atque ad Italiam cum noxia coniuge transmigrato, post audiens idem Odoacer Fredericum ad propria revertisse statim fratrem suum misit cum multis exercitibus Onoulfum, ante quem denuo fugiens Fredericus ad Theodericum regem, qui tunc apud Novas, civitatem provinciae Moesiae, morabatur, profectus est. Onoulfus vero praecepto fratris admonitus universos iussit ad Italiam migrare Romanos. Tunc omnes incolae tanquam de domo servitutis aegyptiae, ita de quotidiana barbarie frequentissimae depraedationis educti S. Severini oracula cognoverunt. Cuius praecepti non immemor venerabilis noster presbyter tunc Lucillus, dum universi per comitem Pierium compellerentur exire, praemissa cum monachis vespere psalmodia sepulturae locum imperat aperiri. Quo patefacto tantae suavitatis fragrantia omnes nos circumstantes accepit, ut prae nimio gaudio atque admiratione prosterneremur in terra. Deinde unanimiter aestimantes ossa funeris inveniri disiuncta (nam annus sextus depositionis eius effluxerat) integram corporis compagem reperimus. Ob quod miraculum immensas gratias retulimus omnium conditori, quia cadaver sancti, in quo nulla aromata fuerant, nulla manus accesserat condientis, cum barba pariter et capillis usque ad illud tempus permansisset illaesum. Linteaminibus igitur immutatis in loculo multo ante iam tempore praeparato funus includitur, carpento trahentibus equis impositum mox evehitur, cunctis nobiscum provincialibus idem iter agentibus, qui oppidis super ripam Danuvii derelictis per diversas Italiae regiones varias suae peregrinationis sortiti sunt sedes. Sancti itaque corpusculum ad castellum, nomine Montem Feletem, multis emensis regionibus apportatum est.

XLV. Per idem tempus multi variis occupati languoribus et nonnulli a spiritibus immundis oppressi medelam divinae gratiae sine ulla mora senserunt. Tunc et mutus