perducendis eis idoneum faciet promissorem'. His auditis rex modestis allegationibus mitigatus cum suo protinus remeavit exercitu. Igitur Romani, quos in sua S. Severinus fide susceperat, de Lauriaco discedentes pacificis dispositionibus in oppidis ordinati benivola cum Rugis societate vixerunt. Ipse vero Favianis degens in antiquo suo monasterio nec admonere populos nec praedicere futura cessabat, asserens universos in romani soli provinciam absque ullo libertatis migraturos incommodo.
XXXII. Isdem temporibus Odoacer rex S. Severino familiares litteras dirigens, si qua speranda duceret, dabat suppliciter optionem, memor illius praesagii, quo eum quondam expresserat regnaturum. Tantis itaque sanctus eius alloquiis invitatus Ambrosium quendam exulantem rogat absolvi. Cuius Odoacer gratulabundus paruit imperatis. Quodam etiam tempore, dum memoratum regem multi nobiles coram sancto viro humana, ut fieri solet, adulatione laudarent, interrogat, quem regem tantis praeconiis praetulissent. Respondentibus 'Odoacrem' 'Odoacer', inquit, 'qui integer inter tredecim et quattuordecim annos?' videlicet integritatem eius regni significans, et his dictis adiecit citius illos, quod ipse praedixerat, probaturos.
XXXIII. Ab oppidaneis comagensibus, apud quos primum quondam innotuerat, beatus Severinus suppliciter rogatus advenit. Cuius comperta praesentia unus ex optimatibus Felethei regis filium suum adolescentem diuturno languore vexatum, cui iam parabat exsequias, transiecto Danuvio pedibus eius proiecit et lacrimans: 'Credo', inquit, 'homo dei, te filio meo velocem impetrare divinitus sanitatem'. Tunc data oratione, qui semivivus allatus fuerat, statim incolumis patre mirante surrexit et perfecta protinus revertitur sospitate.
XXXIV. Elefantiosus etiam quidam, Teio nomine, de longinquis regionibus S. Severini invitatus virtutibus venit, rogans eius oratione mundari. Accepto itaque ex more praecepto iubetur deum, totius gratiae largitorem, sine cessatione lacrimabiliter exorare. Quid plura? precibus beati viri idem leprosus divina opitulatione mundatus, dum commutat mores in melius, mutare meruit et colorem, regis aeterni magnalia tam suis quam plurimorum vocibus longe lateque denuntians.
XXXV. Bonosus quoque, monachus beati Severini, barbarus genere, qui responsis eius inhaerebat, oculorum imbecillitate plurimum praegravatus medelam sibi praestari eius oratione poscebat, aegre ferens adventitios et externos salutaris gratiae sentire praesidia sibique nullam remediorum opem aliquatenus exhiberi. Cui servus dei: 'Quid', inquit, 'expedit, fili, corporeis luminibus aciem habere perspicuam et exterio-