Pagina:Vita Sancti Severini.djvu/17

Haec pagina emendata est
21
VITA S. SEVERINI.

XXVII. Eodem tempore mansores oppidi quintanensis, creberrimis Alamannorum incursionibus iam defessi, sedes proprias relinquentes in Batavis oppidum migraverunt. Sed non latuit eosdem barbaros confugium praedictorum; qua causa plus inflammati sunt, credentes quod duorum populos oppidorum uno impetu praedarentur. Sed beatus Severinus orationi fortius incubans Romanos exemplis salutaribus multipliciter hortabatur, praenuntians hostes quidem praesentes dei auxilio superandos, sed post victoriam eos, qui contemnerent eius monita, perituros. Igitur Romani omnes sancti viri praedictione firmati spe promissae victoriae adversus Alamannos instruxerunt aciem, non tam materialibus armis, quam sancti viri orationibus praemuniti. Qua congressione victis ac fugientibus Alamannis vir dei ita victores alloquitur: 'Filii, ne vestris viribus palmam praesentis certaminis computetis, scientes idcirco vos dei praesidio liberatos, ut hinc parvo intervallo temporis, quasi quibusdam concessis indutiis, discedatis. Mecum itaque ad oppidum Lauriacum congregati descendite'. Haec homo dei plenus pietate commonuit. Sed Batavinis genitale solum relinquere dubitantibus sic adiecit: 'Quamvis et illud oppidum, quo pergimus, ingruente barbarie sit quantocius relinquendum, hinc tamen nunc pariter discedamus'. Talia commonentem secuti sunt plurimi, quidam vero reperti sunt contumaces nec defuit contemptoribus gladius inimici. Quicunque enim ibidem contra hominis dei interdicta manserunt, Thoringis irruentibus in eadem hebdomada alii quidem trucidati, alii in captivitatem deducti poenas dedere contemptui.

XXVIII. Igitur post excidium oppidorum in superiore parte Danuvii omnem populum in Lauriacum oppidum transmigrantem, qui sancti Severini monitis paruerat, assiduis hortatibus praestruebat, ne in sua virtute confiderent, sed orationibus et ieiuniis atque eleemosynis insistentes armis potius spiritualibus munirentur. Praeterea vir dei quadam die cunctos pauperes in una basilica statuit congregari, oleum prout poscebat ratio largiturus; quam speciem in illis locis difficillimam negotiatorum tantum deferebat evectio. Igitur tanquam benedictionis accipiendae gratia maior egenorum turba confluxit: pretiosum quippe ibidem liquoris elementum auxit turbam numerumque poscentium. Tunc vir beatus oratione completa signoque crucis expresso solitum sibi scripturae sanctae sermonem cunctis audientibus exprimens ait: 'Sit nomen domini benedictum'. Tunc coepit oleum propria manu ministris implere portantibus, imitatus fidelis servus dominum suum, qui non ministrari venerat, sed potius ministrare, sequensque vestigia salvatoris gaudebat augeri materiem, quam officio dextrae sinistra nesciente fundebat. Completis quippe vasculis pauperum nihil minuebatur in manibus ministrantium. Tantum igitur dei beneficium dum circumstantes tacite mirarentur, unus eorum, cui nomen erat Pientissimus, nimio stupore perterritus exclamavit: 'Domine mi, crescit hic caccabus olei et in modum fontis exundat'. Sic liquor ille gratissimus prodita virtute subtractus est. Statim Christi famulus exclamans ait: 'Quid