Pagina:Vita Sancti Severini.djvu/13

Haec pagina emendata est
17
VITA S. SEVERINI.

omnes per universa oppida vel castella pauperes ipsius industria pascerentur: quibus tam laeta sollicitudine ministrabat, ut tunc se crederet tantummodo saturari vel abundare bonis omnibus, quando videbat egentum corpora sustentari. Et cum hebdomadarum continuatis ieiuniis minime frangeretur, tamen esurie miserorum se credebat afflictum. Cuius largitionem tam piam in pauperes plurimi contemplantes, quamvis ex duro barbarorum imperio famis angustiam sustinerent, devotissime frugum suarum decimas pauperibus impendebant. Quod mandatum licet cunctis ex lege notissimum tamen, quasi ex ore angeli praesentis audirent, grata devotione servabant. Frigus quoque vir dei tantum in nuditate pauperum sentiebat: siquidem specialiter a deo perceperat, ut in frigidissima regione, mirabili abstinentia castigatus, fortis et alacer permaneret. Pro decimis autem, ut diximus, dandis, quibus pauperes alerentur, Norici quoque populos missis exhortabatur epistolis. Ex qua consuetudine cum ad eum nonnulli erogandarum vestium copiam direxissent, interrogavit eos, qui venerant, si ex oppido quoque Tiburniae similis collatio mitteretur. Respondentibus etiam inde protinus affuturos vir dei nequaquam eos venire signavit, sed dilatam eorum oblationem praedixit barbaris offerendam. Itaque non multo post cives Tiburniae vario cum obsidentibus Gothis certamine dimicantes vix initi foederis pactione inter cetera etiam largitionem iam in unum collatam, quam mittere famulo dei distulerant, hostibus obtulerunt.

XVIII. Cives quoque ex oppido Lauriaco crebra quondam S. Severini exhortatione commoniti frugum decimas pauperibus offerre distulerant. Quibus fame constrictis iam maturitate messium flavescente vicina subsidia monstrabantur. At ubi rubiginis improvisa corruptio frugibus nocitura comparuit, mox ad ipsum convenere prostrati, poenas suae contumaciae confitentes. Miles vero Christi fessos verbis spiritualibus allevabat dicens: 'Si decimas obtulissetis pauperibus, non solum aeterna mercede frueremini, verum etiam commodis possetis abundare praesentibus. Sed quia culpam confessione propria castigatis, de domini pietate polliceor, quod rubigo praesens tam valida penitus non nocebit; tantum fides vestra ulterius non vacillet'. Verum cives ad persolvendas ex illo decimas die promissio reddidit promptiores. Tunc, ut solebat, hortatus est indici ieiunium: quo expleto placidus imber desperatae messis amputavit incommoda.

XIX. Batavis appellatur oppidum inter utraque flumina, Enum videlicet atque Danuvium, constitutum, ubi beatus Severinus cellulam paucis monachis solito more fundaverat, eo quod ipse illuc saepius rogatus a civibus adveniret, maxime propter Alamannorum incursus assiduos; quorum rex Gibuldus summa eum reverentia diligebat. Qui