Pagina:Virgile - Énéide, traduction Guerle, 1825, livres I-VI.djvu/28

Haec pagina nondum emendata est

ÆNEIS.


LIBER PRIMUS.



Arma, virumque cano, Trojae qui primus ab oris
Italiam, Fato profugus, Lavinaque venit
Litora ; multum ille et terris jactatus, et alto,
Vi superum, sævæ memorem Junonis ob iram ;
Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,
Inferretque deos Latio ; genus unde Latinum,
Albanique patres, atque altæ mœnia Romæ.

Musa, mihi causas memora, quo numine læso,
Quidve dolens regina deum, tot volvere casus
Insignem pietate virum, tot adire labores
Impulerit. Tantæne animis cœlestibus iræ !

Urbs antiqua fuit ; Tyrii tenuere coloni,
Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe
Ostia, dives opum, studiisque asperrima belli ;