Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/90

Haec pagina nondum emendata est

assumunt. Igitur, ut utrumque vitetur vicium, existimem, adolescentes scientias artesque omnes integro iudicio doceri, quo topicae ditent locos, ac interea sensu communi ad prudentiam et eloquentiam invalescant, phantasia et memoria ad artes, quae iis praestant mentis facultatibus, confirmentur; deinde discere criticarti; tum de integro de iis quae edocti sunt suo ipsorum iudicio iudicent; et in iisdem in utramque partem disserendis sese exerceant. Ita namque evaderent in scientiis veri, ad rerum prudentiam solertes, ad eloquentiam copiosi, ad poésim picturamve phantastici, ad iurisprudentiam memoriosi ; et cauturn praeterea esset, ne fierent temerarii, ut qui de rebus inter discendum disputant; neve prave religiosi, ut qui nihil, nisi a doctore dictatuin, verum putant. Qua mi hi in re antiqui nobis praestare videntur: Pythagorei namque universum silebant quinquennium; per quod tempus audita solo doctoris testimonio «ipse dixit» propugnabant, et generatim tyronum philosophiae proprium munus erat audire: unde proprio vocabulo dicebantur «auditores». Atque hanc studiorum rationem Arnoldus ipse, quamquam verbis negat, re tamen ipsa mihi confirmat et profitetur: qui abditissimis cuiusvis generis disciplinarum exemplis suam logicam refert: quae nisi artes scientiaeque, unde deprontuntur, antea perceptae sint, sine summa eloquentia et labore sumtno praeceptorum, intelligi ab auditore aliquo pacto vix possunt. Itaque si logica postrema discatur, praeter quae supra memoravimus, haec etiam vitantur incotnmoda: nempe et quod fert Arnoldus, qui, ut exempla utilia afferat, vix intelligitur; et quod ferunt Aristotelici, quorum exempla, ut intelligantur, inutilissima sunt. iv Methodus autem geometrica in physicam a nostris inducta videndum, ne illud incommoduft secum importet, quod cum ex ea nihil negare possis, nisi caput ipsum aggrediaris, horum alterum fieri necesse sit: aut physicam huiusmodi dediscere, ut mentem ad universi contemplationem adiungas; aut, si eam