Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/197

Haec pagina nondum emendata est

CONCLUSIO Operae precium — Summa operis capita. Habes, sapientissime Paulle Doria, metaphysicam humana imbecilliate dignam, quae homini neque omnia vera permittat, neque omnia neget, sed aliqua; Christianae pietati commodam, quae verum divinum ab humano discernat, neque humanam scientiam divinae, sed divinam humanae regulam proponat; experimentali physicae, quae nunc cum ingenti huinani generis fructu excolitur, ancillantem; utpote ex qua id prò vero in natura habeamus, cuius quid simile per experimenta faciamus. Etenim habes verare et lacere idem esse (cap. I, \ i): atque inde Deum scire physica, hominem scire mathemata (2 n), et ita neque dogmaticos omnia (§ ili); neque scepticos nihil scire (2 iv). Indidem genera ideas esse perfectissimas, ex quibus Deus absolute facit; imperfectas, ex quibus homo ex hypothesi facit vera (cap. II). Ex his ipsis probare a caussis esse ipsum efíícere (cap. III). Sed, quia Deus rem quamvis minimam infinita virtute facit, ut existentia actus et res physica est, ita rerum essentiam virtutemac rem metaphysicam esse, proprium huius doctrinae argumentum (cap. IV, \ i). Atque ita esse in metaphysica genus rei quae est virtus extensionis et motus, et iniquis sive extensis, sive motibus aequa subest; idque punctum metaphysicum esse, hoc est rem quamdam, quam ex hypothesi puncti geometrici contemplemur n); atque ipsis geometriae sacris Deum purissimam et infinitam mentem demonstrari ; inextensum Tacere extcnsa, excitare conatus (?m), componere motus (§iv), et quietum {l v) movere omnia (§ vi). Habes in hominis anima animum