Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/195

Haec pagina nondum emendata est
189
liber primus - caput viii


III

De fato et casu

«Dictum». «Certum». «Fatum» — * Dictum» «Factum». «Casus» — Cur fatum inexorabile. «Dictum» Latinis idem ac «certum»; certum idem ac nobis «determinatum»; «fatum» autem et «dictum» idem; et «factum» et «verum» cum «verbo» convertuntur. Et ipsi Latini, cum quid celeriter effectum datum significare volebant, «dictum factum» dicebant. Ad haec et rerum et verborum exitum «casum» dixerunt. Igitur qui Itali sapientes has voces primi excogitarunt, aeternum caussarum ordinem «fatum», eius aeterni caussarum ordinis eventum «casum * esse sunt opinati : ita ut facta Dei dieta sunt, et rerum eventa verborum, quae Deus loquitur, casus, et fatum idem ac factum: et ideo fatum putarunt inexorabile, quia facta infecta esse non possunt.