Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/191

Haec pagina nondum emendata est

importaretur, innumera et maxima naturae phaenomena hac ratione explicarunt. Id curant unum sedulo Angli et ob id ipsum physicam methodo geometrica publice docere prohibentur. Ita physica provehi potest. Idque adeo in dissertatione De nostri temporis studiorum ratione , physicae incommoda ingenii cultu vitari posse innui; quod aliquis methodo occupatus forte miratus sit. Nam methodus ingeniis obstat, dum consulit facilitati ; et curiositatem dissolvit, dum providet veritati. Nec geometria acuit Lngenium, cum methodo traditur, sed cum vi ingenii per diversa, per alia, multiiuga, disparata in usum deducitur. Et ideo non analytica, sed synthetica via eam edisci desiderabam; ut componendo demonstraremus, hoc est ne inveniremus vera, sed faceremus. Invenire enirn fortunae est, facere autem industriae: et ob id ipsum neque per numeros, neque per species, sed per formas eam tradi desiderabam; ut si minus ingenium inter ediscendum excoleretur, phantasia firmaretur tamen, quae ita est ingenii oculus, ut iudicium est oculus intellectus. Et vero Carthesiani, quos tu, Paul le, «litera, non spiritu, Carthesianos» eleganter appellas, animadvertere haec possent, quae dicimus, se, quamquam verbis negent, re ipsa: profiteri qui vera ad quorum normam cetera dirigunt, praeter illud, quod a conscientia petunt: «Cogito, ergo sum» non aliunde nisi ab arithmetica et geometria, nempe a vero, quod facimus, mutuantur; et illa celebrant: «sit verum ad hoc instar, ut tria et quatuor faciunt septem, ut trianguli duo anguli ambo sunt tertio maiores»: quod tantundem est, quantum ex geometria physicam spedare; et qui id postulat, re ipsa hoc postulat: «tunc mihi physica vera erunt, cum feceris; ut geometrica ideo hominibus sunt vera, quia faciunt».