Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/172

Haec pagina nondum emendata est

aérem, et circumpulsionem esse sensibilem Dei manum, qua omnia moventur; singula vero quaeque aliter atque aliter moveri, peculiari machina quodque sua conficiet. Et si omnis motus localis est, et impulsu nascitur, nullum sane discrimen admiserit motum inter quo aqua syphonem subit, quae omni procul dubio aèris manu in syphonem eflertur, et quo proiecta per patentem aérem promoventur. Quin nec inter proiectorum motum, et motum quo fiamma ardet, pianta adolescit, bestia per prata lascivit, quicquam differre iudicabit. Omnes enim sunt aèris circumpulsus: et uti peculiarium ope machinarum communis aéris motus, motus flammae, plantae, bestiaeque fit proprius, ita evadit proprius proiectorum. Certe calor, quem pila prò motu concipit, ei non est a manu communicatus: et tamen is calor certo certius est pilae proprius. Quid autem calor nisi motus? Igitur manus est machina peculiaris proiectus, qua et determinantur nervi, qui sunt in motu ad manus intentionem; et determinatur corpus, quod est in motu ad aliter se movendum: et determinatur aér circumfusus, qui in motu quoque est, ad promovendum proiectum: et haec machina communis, nempe aéris circumpulsio, evadit propria corporis proiecti: quare proprius eius est calor, et saepe ignis.