Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/169

Haec pagina nondum emendata est

At, si quis haec ex geometria spectet, facile metaphysica cum physicis componet. Nam ea una est verior hypothesis, qua ex metaphysica in physicam descendamus. Ut enim pravae lineae componuntur ex rectis; quare circulares ex indefinitis rectis Constant, quia Constant punctis indefinitis; ita compositi extensorum motus ex simplicibus punctorum conatibus componuntur. Prava sunt in natura et imperfecta, supra naturam rectum, pravorum regula. Sed extensorum conatus ad rectos motus hodie eo firmatur, quod, si corpus libere, hoc est per non obstantia moveretur, recta quidem et in immensum moveretur. Sed id fingere primo prohibet quod qui id fingunt motum definiunt viciniae corporum mutatione. Quaenam autem vicinia in vano? Dixerit quis viciniam loci, unde primo motum est corpus, spectandam esse. Sed, si id spectetur, quo pacto illuci immensum? An in immenso quid vicinius? quid longius? Si iste id fateatur, quid a Scholastico distat, qui spacia imaginaria proponit? Nam eiusdem mentis est ab ultima summi coeli superficie inane spacium iinaginari, et confingere a loco unde primo corpus motum est, id longius longiusque per immensum inane promoveri. Deinde id fingere natura omnino non patitur. Etenim ideo Constant corpora, quia moventur in pieno; et ideo plus minusve Constant, quia plus minusve obsistunt aliis, ipsisque ab aliis obsistitur. Quae obsistentia nisi sit, nedum non moveretur, neque recta, neque adeo in infinitum; sed ut, si ex loco subduceretur omnis contentus aér, loci parietes compingerentur, ita corpus in inane eductum dissiparetur. Norunt id verum sapientes linguae Latinae auctores, recta metaphysica, physica prava esse; cum Latini, religionis caussa, «nihil» ab opposito «recte» dicant: quasi nihilo opponatur rectum, exactum, perfectum, infinitum; et finita, prava, imperfecta sint pene nihil.