Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/152

Haec pagina nondum emendata est

aptatur. Quare exemplis iudicare, exemplis deliberare periculosum : quia nunquam aut perraro rerum circumstantiae congruunt usquequaque. Atque hoc differt inter materiam physicam et metaphysicam. Physica materia ideo quamlibet formam peculiarem educat. educit optimam; quia qua via educit, ea ex omnibus una erat. Materia autem metaphysica, quia peculiares formae omnes sunt imperfectae, genere ipso, sive idea, continet optimam. Vidimus utilitates formarum; nunc universalium damna exequamur. Loqui universalibus verbis infantium est aut barbarorum. In iurisprudentia, ut plurimum, sub ipso iure thetico, seu sub regularum authoritate, saepissime erratur. In re medica, qui recta per theses pergunt, magis contendunt ne corrumpantur systemata, quain ut sanentur aegroti. In vita agenda, quam saepe peccant qui eam per themata instituerunt? de quibus graeca locutio nobis vernacula facta est, qua «thematicos» istos homines appellamus. Omnes in philosophia errores ab homonymis, vulgo aequivocis, nascuntur: aequivoca autem aliud non sunt, nisi voces pluribus rebus communes; nani sine generibus aequivoca non essent; homines enim naturaliter homonymiam aversantur: cuius rei argumento illud est, quod puer iussus ad accersendum sine discrimine Titium, ubi eius nominis duo sunt, quia natura attendit particularia, statini subdit: —Utrum me accersire vis Titiorum? — Itaque nescio, an magis genera philosophos in errores, quam sensus in falsas persuasiones, seu in praeiudicia vulgus coniiciant. Nani genera, ut diximus, formas confundunt, seu, ut loquuntur, ideas confusas, non minus ac praeiudicia faciunt obseuras. Et vero omnes sectae in philosophia, medicina, iurisprudentia, omnes in vita agenda controversiae et iurgia sunt a generibus; quia a generibus sunt homonymiae, seu aequivocationes, quae ab errore esse dicuntur. In physica, quia generica materiae et formae nomina; in iurisprudentia, quia longe lateque patet appellatio iusti; in medicina, quia «sanum» et * corruptum» sunt nimis ampia vocabula; in vita agenda, quia vox «utile» definita non est.