Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/127

Haec pagina nondum emendata est

lector, qui tuo iudicio duceris, et ius esse tuum intelligis de scriptore in alterutram partem iudicare. Sed nonne replicaverit, id gloriosi est, quod dixerim, me novam rem in literarum rempublicam apportare? Minime vero: nam novitas proprium laudis argumentum non est ; ridicula enim et monstra novitate censentur. Illud vero laude dignum, recte nova dixisse: quod ego tibi, lector, communique eruditorum iudicio virorum permitto, a quibus profiteor me nunquam esse dissensurum. Nam id in omni vita unum maxime formidavi: ne ego solus saperem, quae res pienissima discriminis semper mihi visa est, ne aut deus fierem, aut stultus. Sed idem obiecerit me satis rebus ipsis ostentasse magnificum, qui omnia sapientiae studia mihi subiecerim ; et de iis, tamquam in omnibus versatissimus, iudicia rotundo ore protulerim. Sed qui id obiicit, quae haec sint iudicia, quaeso, animadvertat : nempe, ut doctrina alia alii prosit vel obsit, et qua ratione obesse non possit; quod iudiciorum genus, nisi qui horum... nihil egregie, praeter caetera ... et tainen omnia haec mediocriter studuerit, nemo recte praeterea proferre potest. Nam ita comparatum animadvertimus, ut qui in uno doctrinae genere omnem adiunxerit animum omnemque vitam collocarit, eam artem scientiamque caeteris praestare omnibus, et cuique rei optimam esse existimet, et in quosvis alienissimos usus traducati nostrae forsan imbecillitale naturae, qua ex nobis nostrisque rebus delicias facimus. Quare ne falsa iudicia protulerim, si de omnibus, de eloquentia vereor maxime, quia profiteor. Haec dixi ad obtinendam mei muneris morumque meorum dignitatem; si quis vero ipsis rerum momentis res ipsas reprehendat, gratias ei habuero maximas, si me ab aliquo errore deduxerit; aeque tantas, vel si voluerit.