Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/126

Haec pagina nondum emendata est

omni doctrinarum orbe circumacto, ab eloquentiae studiis prohibeantur. Nani quid aliud est eloquentia, nisi sapientia, quae ornate copioseque et ad sensum comraunem accommodate loquatur? Igitur ad quem professorem auditores, nisi oranes scientias artesque docti accedere non possunt, is ex sui vi muneris ignorabit? et qui adolescentes ad omnia disciplinarum genera exhortari debet, earuin commoda ut sequantur, incommoda ut vitent, disserere non decet? Quare qui prò dignitate hoc gravissimum et, quod sentio, meis humeris longe maius, sustinent onus, mihi C. Ciinii Maecenatis Crispique Sallustii aliorumque deinceps, qui equites illustres dicti sunt, similes esse videntur, qui quamquam censum senatorio longe ampliorem haberent, in equestri tamen ordine modestia consistere voluerunt. Igitur prò meo eloquentiae professoris iure, nedum officio, hoc tractandum sumpsi argumentum ; neque ad id ulla alios obtrectandi vel me ostentandi prava abduxit libido. Etenim ut, aequanime lector, vidisti, ubi incommoda censui, authores praecidi; et sicubi eos appellare necesse fuerit, eos non sine summa honoris significatione, uti et me homuncionem et illos tales tantosque viros decuit, nominavi. Ipsa autem incommoda per sedulitatem quanto potui maiorem attenuata modestissime exposui. Nam ab ineunte pueritia eam mihi legem, quam imbecillitas humano generi sanxit, irrogavi: uti alios mea vellem, ita aliena me peccata aequi bonique consulere; maxime ubi alii innumera et maxima recte fecerint et in minimis prave pauca, ego in nugis innumera fortasse peccaverim. Me vero in hac dissertatione nihil omnino iactavi ; idque adeo cavi sedulo, ut quamquam ea speciosum titulum prae se ferre posset: De recentiori et antiqua studiorum ratione conciliata, nihilominus maxime vulgarem concepi; nam Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem velim. Mea autem circa id argumentum excogitata nullis magnifici ornavi verbis, ne iniuriam facere viderer tibi, erudite