Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/124

Haec pagina nondum emendata est

principimi interfuit iurisprudentiae mysteria vulvari, et scriptorum inultitudine, sectarum divisione, opinionum varietate, eius doctrina amplior facta est; ad eam denique profitendam academiae Romae, Constantinopoli ac Reryti fundatae sunt. Quanto igitur magis universitatum nos indigi, quibus sacri Libri, et cum iis Orientales linguae, canones conciliorum, quae in aliis atque aliis Asiae, Europae Africaeque nationibus, et urbibus ab apostolis ad nos usque sunt habita, Romanorum Longobardorumque leges, de feudis consuetudines, doctrinae Graecae, Latinae, Arabicae in nostrarum usus rerumpublicarum importatae, sunt pernoscendac ! Ad haec addas librariorum menda, librorum plagia et imposturas, alienae manus irreptiones, quibus legitimos authorum partus vix agnoscimus, vix germanos sensus assequimur. Ita ut, cum, quod nos scire oportet, tot libris contineatur, quorum linguae intermortuae, respublicae deletae, mores ignorati, codices corrupti, una quaevis ars scientiaque adeo difficilis facta est, ut vix singuli ad singulas profitendas suffíciant. Itaque studiorum universates nobis institutae sunt, et omni disciplinarum genere instructae, in quibus alii alias doctrinas, suae quisque scientissimus, tradunt. Sed huic commodo iliaci incommodum obiicitur, quod artes scientiaeque, quas sola philosophia uno tamquam spiritu continebat, hodie divisae et distractae sunt. Antiquitus ita constabant philosophi, ut non solum mores suae cuiusque doctrinae convenientes, sed ipsum disserendi genus accommodatum haberent. Socrates, quia «nihil se scire» profitebatur, nihil quicquam ipse afferebat in medium, sed minutis interrogationibus se a Sophistis velie discere simulabat; quibus datis, suas conficiebat inductiones. Stoici, quibus mentem veri regulam, et sapientem nihil opinari placebat, ipsi indubie vera prò suo iure sumebant; et ea, per vera secunda, tamquam per annulos, ad dubia usque catenabant, et sorite, suo telo, utebantur. Aristoteles, qui et sensu et mente veruni diiudicari volebat, syllogismo utebatur, quo communiter vera dabat, ut in specie dubia sibi’ certa redderentur. Epicurus vero, qui sensibus notionem veri demandabat, nec dabat quicquam, nec accipiebat ab adversariis; sed res nuda