Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/58

Haec pagina nondum emendata est
642
notae in librum alterum


(pag. 448, n. 1).

Ad illud ipsissimum instar quo, apud Homerum, Maron, sacerdos Apollinis, degebat in luco [Od., IX, 197-201], et illic res ad victum necessariae ei suppetebant ex iis quae deo de more offerebantur.


(pag. 448, n. 2).
Cur sacerdotes coronati? — Cur monarchae sacri? —
Cur reges sacrorum?

Ex hoc divino regimine, quod omnium primum in terris probavimus, apud gentes oranes mansere sacerdotes coronati, ut supra in his Notis dictum[1], et primi reges fuere reges quoque sacrorum. Quibus regnis in monarchica adstrictis, monarchae fuere sacri, et in libertatem resolutis, religionis ergo apud graecos βασιλεῖς ἱερῶν — ut apud athenienses ex Demosthene, In Neaeream [74 et 113], et Platone in Politicis, — «sacrorum reges» apud romanos, dicis caussa, perdurarunt.


(pag. 454, n. 1).
[Mars plebei, Minerva heroes in bello.

Ut, apud Homerum, Iupiter Marti, a Diomede vulnerato, dicat eum tam improbum esse, ut, nisi ex se genitus esset, infimus omnium deorum haberetur [Il., VI, 897-9]. At Pallas Minerva primum post Iovem in concilio habet locum, et in contentionibus semper Marte superior [Il., XXI, 404 sqq.].

  1. Cfr., nel presente volume, Dissertationes, V, § 5 [Ed.].