Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/94

Haec pagina emendata est
352
pars posterior - caput ix


quod eorum omnis vita in «venationibus et studiis rei militaris consisteret (quibus studiis haud sane pueri dant operam), et quod a parvulis labori et duriciei studerent, et hoc ali staturam putarent». Tacitus[1], quod «in omni domo (vel principum) nudi ac sordidi in hos artus, in ea corpora, quae romani mirabantur, excrescerent». Id constat de gente religione, moribus, institutis iam fundata. Quid de materno liberorum cultu ante omnem humanitatem introductam putandum est, et quando per avia, invia virgultis, dumetis ac cespitibus confragosa, vel glans vel fons pueris nudis duro labore legendus erat?

Historia naturali.

[28] Historia sive observatio physica demonstrat quantum magistri metus puerorum spiritus affligat et quicquid in iis est ad adolescendum generosius concidat; et nitros sales, quibus urinae plurimum abundant, plurimum vivacitatis habere, ut in spiritu salis ammoniaci spectare est. Campos autem stercoratos feliciter frugescere rustici norunt, et tamen parum prae iis quos exercitus armati insedere, qui per plures annos reddunt laetissimas segetes: ut coniectem eodem cultu in ultima ad meridiem America gigantes etiamnum gigni. Qui terrarum orbem itineribus lustrant, quaeso explorent an haec nostra vera sit coniectura.

Divinae providentiae argumentum.

[29] Itaque pueros multo ante quam nostri adolevisse et membra firmasse existimandum est; ut hinc quoque divina providentia summopere suspicienda sit, ut, quando humanum genus impietate in eum foedum victum esset abiturum et fore ut ingens terrae silva feris abundaret, pueri cito adolescerent et in corpora ingentia firmarentur, ut feras aut fugerent aut superarent.

  1. De moribus Germanorum, cap. 20.