Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/89

Haec pagina emendata est
347
de gigantibus


V

[8] Mythologos uno ore docere hos fuisse feras quas Orpheus lyrae sono cicuravit et saxa ex quibus Amphion, ad lirae quoque sonum coeuntibus, Thebarum muros construxit.

VI

[9] Et philologos universos, dum linguarum enarrant origines, docere quoque interiectiones primas fuisse humanas voces, quae ad perturbationum impetum erupissent; postea enata praenomina, quibus res in summa verborum egestate indicarent, et quidem monosyllaba ferme omnia omnibus. Et nos demonstravimus[1] primas inter latinos proprias voces natas fuisse, nomina, et quidem omnia monosyllaba quoque.

VII

[10] Et illud indubium: interiores disciplinas ab Asia in Aegyptum et Graeciam deductas esse.

VIII

[11] Uti illud quoque exploratum: longe priorem versam prorsa oratione natam esse.

IX

[12] Postremo poetas fuisse primos rerumpublicarum fundatores.

Observandum.

[13] Ne quis tamen miretur in chronologia, ducentis post Diluvium annis in tantam frequentiam auctum genus humanum ut Nimbrodus tam enormis altitudinis turrim excitaret, id det, quod haud sane negaverit: viros decimoquinto anno pubescere, foeminas duodecimo viripotentes fieri, et foeminas

  1. Libro superiore, cap. CXLIX.