Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/88

Haec pagina emendata est
346
pars posterior - caput ix


angelos humana semina collegisse et, uti incubos, e falsarum religionum foeminis gigantes generasse dicamus, ut multi sacram historiam interpretantur? Quibus difficultatibus adacti, viri magis acuti quam pii gigantes proprie fuisse omnino negant, et metaphoricus gentium tyrannos accipiunt. Ab his exploratis scilicet principiis historiam universam hactenus sunt exorsi, quia auctoritatem inconcussa ratione, cuius pars auctoritas certe est, firmare non studuerunt.

Philologicae dignitates novem.

[3] Igitur principio aliquot philologicas dignitates, quam vulgatissimas, tam extra omnem controversiae aleam positas, in antecessum proponam.

I

[4] Anno post Diluvium, ante babylonicam linguarum confusionem, Sem, Cham, Iaphet exleges terram inter se divisisse; et in Assyria mansisse Semum, Chamum in proximam Phoeniciam Aegyptumque, Iaphetum in Europam commigrasse.

II

[5] In Oriente praemature humanitatis rediisse artes, ita ut ducentis post Diluvium annis inter chaldaeos magia nata sit, quae alioqui, in astrorum observationibus posita, multo maiori tempore opus habebat ut in artem, sive adeo scientiam, redigeretur.

III

[6] In Occidente genus divinationis natum tam rude quam orientalium eruditum, quae putabat fulmina tonitruaque, volatus cantusque avium et victimarum exta laeta tristave deorum monitus esse.

IV

[7] Constantem a primis usque temporibus inter graecos famam durasse, cuius testis Homerus, genticos suos quondam more ferarum traduxisse vitam et cadavera canibus corvisque voranda reliquisse.