Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/82

Haec pagina emendata est
340
pars posterior - caput vi


quae tum maxime celebratur quum omnes legibus serviunt. Ex dominiis singulorum dominium eminens conflatum, quo, tanquam reipublicae patrimonio, omnium privatorum iura continentur; et ex singulorum tutelis natum summum imperium, quod sua vi armata legum cunctos cives tuetur. Et ex singularibus auctoritatibus auctoritas civilis coorta, quae, praeterquam quae sunt natura debita, honesta quoque naturae officia iubere potest, quae autem natura sunt licita prohibere. Et sic auctoritati civili haec humanitas, qua exculti publice sumus, est, ut vulgi philosophiae accepto, referenda.

Quae essent profanae historiae principia?

[4] Ut autem sciamus quibus rationibus haec civilis auctoritas a primis generis humani exlegis temporibus ad has respublicas, in quibus nunc versamur, perducta sit, historia temporis obscuri ex nostris principiis est contexenda: quae sane fuerint principia, quae hactenus desiderantur, profanae historiae universae. In quo conatu si defecerimus, studium saltem tanta cognitione iuvandi universum genus humanum certe aliqua indignum laude non fuerit.