animi destinatone sufficienter significata; iura, inquam, propria
seu nostra ipsorum fiunt; et universum patrimonium «substantia patris» dieta[1], et substantia «hereditas» appellata[2].
Quae non sunt corpora hereditaria, sed ius, quod intellectu
consistit[3].
Ut iura sensim et per gradus ad suam aeternam incorpoream originein concessere — Nihil homini niagis proprium quam voluntas — Universi iuris, ut brevissima historia, ita summe admiranda.
[22] Sed ex huius verbi «proprietatis» historia vides vocabulum quidem ad impropria translatum, sed rem vi ipsa ad suam maxime propriam naturam accessisse, ut iura a corpore ad animum trasferrentur, et proprium cuiusque sive cuiusque suum, quod idem est ac ius cuiusque, a consumptione primum, deinde perceptione, tum occupatione, porro custodia, posthaec limitibus, tandem ad voluntatem, qua nihil in homine magis proprium datur, concessisse; et per hos gradus a iure naturali priori, primum per ius gentium, deinde per ius civile, postremo ad ius naturale posterius, sive ad solum pudorem, iura tandem pervenisse. Quod eleganter dixeris iura omnia, a iure naturali rudium hominum inchoata, iure naturali maiorum gentium erudita, iure naturali gentium minorum attenuata, iure naturali philosophorum sunt omni ferme corpulentia depurata.
- ↑ Cod. Inst., VI, 38 (De verborum et rerum significatione), 5.
- ↑ Dig., XXVI, 7 (De administratione et periculo tutorum et curatorum qui gesserint vel non), 58, § 3.
- ↑ Dig., L, 16 (De verborum significatione), leg. «Hereditatis» (138), «Pecuniae» (178), § 1 «Bonorum» (208); V, 3 (De hereditatis petitione), leg. «Hereditas» (1).