humanum perderent — introducta in rebus soli divisione,
«meum» et «tuum» genuere commercia, quibus diximus humanitatem celebrari.
[10] Sed non protinus proprietas ad res soli translata est, sed sensim per gradus, quos ex ipsa rerum natura mox narrabimus, eo processit.
prima in terris nata occupatio, iure naturali, non gentium introducta.
[11] Principio enim proprietas alienata est ad fruges opera nostra a solo divisas, quum primi homines terrae fructus perceptione fecere proprios: quae est prima species occupationis in terris nata, et primus omnium modus distinguendi dominii, iure naturali introductus. «Distinguendi», inquam, dominii, non acquirendi; «iure naturali», non gentium: quia ea occupatio rerum fruendarum ante gentes fundatas a singulis hominibus occoepit, et facta est iure dominii, cum ipso homine nati, ac proinde «dominii universalis» quod Grotius appellat. Quare dominium non peperit, sed distinxit.
[12] Atque hac in re non tam naturalis ratio quam et summa copia rerum et summa raritas hominum faciebat ut modesti et commodi homines tantum de medio sumerent quantum satis; et ita natura ipsa celebrabant libertatem, quae ibi viget, ubi homines communibus bonis modeste utuntur.
«Frugalitas» romanis pro omni virtute.
[13] Hinc postea «frugi» homines parci, et ipsa moderatio «frugalitas» dicta est[1]. Quo vocabulo romani, Ciceronis