via sunt partes dominii?
[4] Atque hinc fit quod — cum ex hoc rerum genere ipsa terra sit, quatenus hos natura habeat usus, ut ibi insistatur et qua iter fiat — principes summi aliorum regum copiis, per suas ditiones iter facere volentibus, ut plurimum iter praebere teneantur, ut mare liberum et litorum appulsum eorum classibus; et, si prohibeant, prohibiti iter armis vindicare possint. Et in rebus privatis iter, actus, via sunt pars dominii eorum quorum praediis debentur[1], quibus si uti impediantur, actione confessoria, quae vindicationis species est, eius vi dominii ea vindicent.
fruendorum translata?
[5] Hominum, vero voluntate factum ut res utendae arte factae, uti sunt omnia quae ad vestitum tectumque et alios humanos usus, praeter quam victum, pertinent, in alteram dominii partem, nempe fruendorum, translata sint[2]), quia natura superflua sunt, cum usus natura sit duntaxat necessitatis. Quae est ratio discriminis inter «usum» et «fructum» iurisconsultis philosophisque communis[3].
«Abusus» proprie «fructus» est.
[6] Natura autem fruenda sint quae fructu ipso proventum afferunt, ut sunt proprie fruges et fructus, de quibus proprie dicitur «frui». Ad quod si spectasset Iulianus, non omnino reprehendisset qui existimarat «fruges» appellari eas quibus homo vesceretur[4]. Nam de his rebus dicitur in sua