[1j Et dominium diximus[1] esse eam auctoritatis partem quae in specie «proprietas» dicta est.
utenda, fruenda.
[2] Ita acceptum dominium duas item sub se partes habet: usum et fructum. Et quidem duo in natura omnino sunt rerum genera, quibus homo in hac rerum universitate dominatur: alia utenda, fruenda alia.
ut sunt nullius? — Quid primum in terris dominium?
[3] Natura utenda sunt quae usu ipso afferunt utilitatem, de quibus maxime proprie utilitas dicta est. Cuiusmodi sunt aer ad prospectum, aqua profluens ad[2] lavandum, mare ad navigandunt, litora maris ad appellendas naves, et ob has ipsas rationes flumina publica et eorum ripae. Quae proinde usu communia omnibus in legibus romanis dicuntur, proprietate nullius: nempe proprietate quae nunc est, iam distinctis rerum soli dominiis; non de illa primaeva de qua heic loquimur. Quod dominium in rei communione recte Grotius definit «usum omnibus hominibus communem».