stant, uti appellatio iudicum in iudiciis stricti iuris, iuxta illam
formulam «inter iudices arbitrosque». «Decernere» autem est
visu serio definire aequalitates utilitatum. «Cernere» enim est
distincte, ut ita dicam, videre, et «decernere» perfecte cernere
est: quare «decernere» huius vetustatis est proprium[1]. Quod
cum postea iure maiorum gentium per vim fieret, «decernere
armis» dictum est, quod itali proprie reddunt «vederla con
l’armi», quod proprie «decidere» dictum est, tanquam «caede
definire»[2]. Tandem, iure civili introducto et iudiciis constitutis, dictum est «iudicare».
[10] A pudore tandem in statu exlegi admoniti, qui caeli, quod deum putabant, aspectum veriti, promiscuam venerem ferarum ritu abhorruere et non sine aliquo numine, quod auspiciis sequebantur, certas sibi uxores in omne vitae consortium destinarunt: neque ignavi errones, qua pabulum daretur, vagabantur; sed certis sedibus, auspicato captis, consedere et occupatas terras colere instituerunt. Unde primum familiae, mox gentes maiores, inde clientelae constitutae, ex quibus demum respublicae et imperia orta, quibus minores gentes fundatae sunt[3].
[11] Et eadem simplicitate Deus Optimus Maximus, cum hominem corpore et animo conflasset, ab animo conatum homini attribuit, quem demonstravimus proprium esse animorum[4], ut, homine lapso, pudor hanc vim animi intenderet, qua animus menti corporique imperaret.
- ↑ Vide Notas, 9 [postilla marginale].
- ↑ Vide Notas, 10 [postilla marginale].
- ↑ Libro superiore, cap. CIV cum duobus sequentibus, et latius infra, ubi De historia temporis obscuri [cap. XIX].
- ↑ Libro superiore, cap. XXXIV cum pluribus sequentibus, et hoc libro, parte priore, cap. XVIII [corr.: XVII].