condigna eum plexit Deus poena[1], erroris seu malefacti conscientia, quae nihil aliud est nisi veri ignorati pudor[2]. Atque haec fuit prima omnium poena, et quidem divina, proprie a «poenitendo» appellata, quam Plato unam Nemeseos,
sive divinae ultionis, poenam esse statuebat.
naturalis fons, integrae simplicitati repositus.
[4] At, quia Deus simplicissimis rationibus agit et regit cuncta[3], cum primum parentem peccaturum providisset, et in eo generis humani naturam corruptum iri, cupiditatem praegravaturam rationi, ac proinde sensus esse imposituros menti[4]; hominem ita fabricarat ut pudore afficeretur, qui universi iuris naturalis fons est[5]. Eaque ratione simplicitati amissae statim pudor successit: unde primi parentes post lapsum extemplo se nudos agnoverunt.
[5] Pudor in caussa fuit ut, pro pietate amissa, nempe amore erga Deum, excitaretur religio, quae est Numinis metus; et ideo metus est quia nos pudor admonet Numen laesisse.
[6] Ex qua ultima antiquitate coniicio «reos stipulandi et promittendi» appellatos, ut nomine ipso admonerentur, promissor ut, cum dies cesserit, quanquam non venerit, solvat; stipulator ut, non quando dies cesserit, sed quando venerit, petat; ac proinde, si contra faciant, sint eius pudoris rei, quos dixeris omnes qui iure stricto contra aequitatem utuntur