Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/64

Haec pagina emendata est
322
pars posterior - caput iii


CAPUT III
DE UNO HUMANITATIS PRINCIPIO: PUDORE

[1] Diximus priore libro cupiditatem gigni ex rebus finitis[1], eamque esse animi labem per Adae peccatum a corpore contractam[2], omnium peccatorum homini corrupto fomentum[3].

Cur angeli et Ada integer in falsa bona mentis et infinita peccarint?

[2] Nam theologus piane non est qui id negaverit: quod angeli incorporei peccarint tainen, tura quia angeli peccare quam Uberrime sine ullo cupiditatis impulsu voluerunt, tura quia — nullum cupiditatis impulsum habuerant a corpore, quod est terminatum — ii in infinitum recta peccarunt, nempe esse ut Deus appetiere[4]; unde merita poena sunt infinitum miseri, qui nollent esse Deum, qui infinitum est bonum, et sic orane bonum aeterno odio habent, nihilque amant nisi mendacium, quod nihil est. Ex eodem ferme genere Ada peccavit, qui, cum integer posset, si vellet, non auscultare cupiditati[5], malus daemon non ullum corporis bonum, quod finitum necessario fuisset, sed infinitum bonum animi, ipsam Dei sapientiam, ei proposuit, inquiens: «Eritis sicut dii, scientes bonum et malum»[6].

Pudor est prave facti conscientia — Prima poena divina
homini a Deo irrogata.

[3] Igitur is, quando suam[7] scientiam, qua, prae Dei beneficio, fruebatur, contempsit et infinitam discere concupivit,

  1. Cap. XXIV.
  2. Cap. XXI cum tribus sequentibus.
  3. Cap. XXIX cum duobus sequentibus.
  4. Sancti Thomae [Summa Mitologica], I, qu. LXIII, artic. 2 et 3.
  5. Ibidem, I, qu. XCV, artic. 2.
  6. Ibidem, II, qu. CLXIII, artic. 2.
  7. Cosí, nelle postille marginali, corretto «veram» [Ed.].