et confutandum: quod facile factu fuerit eo quod ab historia
romana veri didicimus. Romanis externas gentes per iniurias
sibi illatas, et romanos externis gentibus per bella, quibus eas
vindicabant, innotuisse; et semper bellorum poenas fuisse captivitatem et servitutem. Et hunc gentium morem cum civitatibus in orbe conditis natum, ut aliae ab aliis secretae et
sine omni communicatione agerent, quam diutissime perdurasse, satis docet tarentinum bellum, cccclxxv post Urbem
conditam annis gestum: quod tarentini romanos — qui tamen ex
hoc brevi Italiae continenti erant, et magnam eius partem iam
bellis subegerant, iamque non solum inferi sed etiam superi
maris potentes erant, — nam classe Tarentum adremigantes,
per iniurias a litore prohibuere: quod «qui aut unde essent»,
ut cum Floro loquar, «non satis norant».
[16] A graecis principia profanae historiae repetere nobis negant aegyptii, qui graecis, se primos humanitatis conditores iactantibus, illud, corrigentes ioco urbanissimo, respondebant: «semper pueros graecos esse». Quare Plato in Timaeo per hanc ipsam aegyptiorum sacerdotum occasionem notat graecos graviter ignorare antiquitatem. Quin Aristoteles in Politicis graecos taxat res assyriacas fabulose narrare, quod tantundem est ac eos maximi orbis terrarum imperii res ignorasse. Et sane Ptolemaeus longam assyriorum regum seriem recenset, graecis prorsus incognitam. Quidni graeci tandiu assyrios nescirent, sibi nec pace nec bello cognitos, cum mos gentium antiquissimus fuisset gentes per bella aut amicitiae foedera alias aliis innotescere?nota.
[17] Sed quid a graecis res externas desideramus, cum ne suas quidem antiquiores satis nossent? Nam sane Plutarchi [1]