bere profitetur; et tamen Annibalis per Alpes in Italiana
traiectum, de quo tot tantaque sublimiter narrat, per Cotiasne an Poeninas Alpes fuerit, ignorat.
[5] Historia autem est temporum testis.
[6] Tempora hactenus, cum Varrone, numerata tria: obscurum, fabulosum, historicum.
[7] Temporis obscuri historia hactenus desperata, et, quia desperata de eo historia, tempus obscurum est.
[8] Historia temporis fabulosi sive heroici commode duplex statui potest: maiorum gentium et minorum; et, quando Hercules olympiades instituit, quae celeberrima graecis temporum epocha est, historia temporis fabulosi maiorum gentium sit ad Herculena usque, quae maiorum gentium deos duodecim narret.
[9] Mythologia autem huius temporis fabulosi non tam mores et respublicas eius fabulosae aetatis quam deorum naturam fabulis involutam hactenus putavit, ut divinae res vulgo essent ignotae: quare, post tantum saeculorum excursum, excusationem promereri retur si ipsa tam incerta, tam varia ac prorsus infelix sit.
[10] Historia autem temporis fabulosi, quod cum olympiadum[1] institutore actum est, complectitur argonautas. Quod autem post Herculem caelo receptum reliquas narrat fabulas, troianum bellum, Ulyssis errores, Aeneae in Italiam appulsum
- ↑ Cosí corretto, nelle postille marginali e nei due errata-corrige, «olympiadis» [Ed.].