Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/49

Haec pagina emendata est
307


DE CONSTANTIA PHILOLOGIAE
Omnis scibilis fontes duo: intellectus, voluntas.

Ut autem homo intellectu et voluntate constat, ita quicquid scit homo ab hominis aut intellectu aut voluntate profluxit, ac proinde omne quod dicunt «scibile» aut ad rationis necessitatem aut ad auctoritatis arbitrium refertur. Philosophia firmat constantiam rationis: tentemus ut philologia firmet constantiam auctoritatis, qua via diximus auctoritatem partem esse rationis[1].



  1. Libro superiore, cap. LXXXIII.