Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/44

Haec pagina emendata est
302
pars prior - caput xix


CAPUT XIX[1]
PLATONICI IURISPRUDENTIAE REBUS COMMODI
Metaphysica iuris stat metaphysica platonicorum.

Et videant vinniani[2] an recte iura esse Platonis ideas per iocum dicant, qui animum humanum demonstrat esse immortalem, quem iurisconsulti docent esse universi iuris domicilium et sedem; et proinde ille demonstrat animum humanum immortalem, quod sit ex genere rerum quae supra corpus sunt: unde perspicue conficitur iura ex genere rerum aeternarum esse per hoc, quod, vel corporum, non corpora sunt. In quo stat metaphysica universi iuris illa rerum divisione, qua iurisconsulti res in corporales et incorporales dividunt, et illas sensu, has intellectu consistere omnino statuunt, et nos gravius libro superiore firmavimus[3].


  1. Testo: «Caput XX» [Ed.].
  2. In eius [Vinnii] commentario Institutionibus, II, 2 (De rebus corporalibus et incorporatibus), in principio.
  3. Libro superiore, cap. CLXXXVI [corr.: CLXXXV], § «Namque» [3].