Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/322

Haec pagina emendata est
580
pars posterior - caput xxxvii


ineptiis, satis absurda. Neque enim apud Livium neque apud Dionysium id actum, ut civitas sociis donaretur; neque sane patres in id convenirent, qui vix civibus ius aequum ponere volebant, nisi quisque eorum: aut Spurius Cassius fuisset, qui, ut cum Livio[1] loquar, primus vulgator romani iuris in socios, affectati regni crimine damnatus, necatus est; aut Livius Drusus, qui longo post temporum intervallo, iam diu republica in potentiam corrupta, civitatem sociis latinis dederat, quo mortuo, cum praestare patres nollent, sociale bellum exarsit. Agebatur de iure patrum acquando plebi: is enim eius certaminis cardo erat.

Interpretatio pro nostris principiis.

[23] Igitur ab grammaticis sumamus «fortes sanates» esse eos qui desciverant ad obsequium revocatos — non tamen socios, sed plebeios, quales numero secunda agraria[2], qua clientes culturae nexo soluti, dominio bonitario permisso, ad patrum obsequium sunt revocati; — et decemviros ea locutione usos esse, in simili iuris certamine, quo sunt plebei nexu soluti domimi bonitarii, privato iure quiritium communicato. Quare sententia legis est ut in iis omnibus, quae XII Tabulis relata erant, plebi et patribus idem ius esset. Igitur legis caput, quod totius certaminis summa esset, attica lege definiendum erat et formula ab atheniensibus expectanda! Sed quod heic notandum id est: trecentis post Urbem conditam annis, communicatum Romae ius quiritium privatum a patribus plebi, quod ab heroicis usque temporibus Theseus plebi Athenarum permiserat. Tam acriter romani, ut supra diximus, mores maiorum gentium custodiere!



  1. III, 41 [Ed.].
  2. Libro priore, cap. CXXVII et libro II, parte II, cap. XXII.