in plebe «quaesiti», quorum parentes iure naturali, ut cetera
vitae, ita et matrimonia agitabant[1], hoc est agitabant solo
animo coniugali et custodia. Et sic, ut inter optimos, qui omnia
civilis vitae agitabant ex iure optimo, «nuptiae» erant dictae
a «nubendi», seu velandi caput virginis novae nuptae, solemnitate, ita matrimonium plebeiorum erat dictum a «matre»,
quae tantum natura certa erat.
[14] His sic enarratis, datur intelligere quod mihi diu ingenium misere torserat: quid illud sit, quod, apud Livium, patres, in eo certamine trecentis, et plus eo, post Urbem conditam annis, plebi obiiciant: plebeios «more ferarum» agitare connubia. Quia solo concubitu, sive cohabitatione, sive custodia, et animo coniugali agitabant, ut ferae, quibus etiam animum rudes homines tribuebant. Cuius opinionis vestigium in illa locutione apud iurisconsultos permansit, quum defíniunt quando ferae «animum revertendi amisisse» aut adhuc «habere» dicantur[2].
[15] Ex quo concubitu plebeia «concubina» dicta est, quae etiam «pro-uxore», quae patricia «uxor» dicebatur; ut «maritus» plebeius, qui «vir» dicebatur patricius[3].
[16] Tam prava super hac re erat gentium sapientia, eadem numero qua heroem aestimabant qualis ab Homero fictus Achilles est:
Impiger, iracundus, inexorabilis, acer, |